Rozmiar: 15909 bajtów

- 32 -

1339. Juli 8.

Nos Kazimirus dei gracia Dux Cozlensis notum facimus universis tam presentibus quam futuris Quod ad instanciam Inclite domicelle Ofce necnon Sororis nostre Elencze tociusque monasterij Rachiboriensis ex quarum parte nobis fuerit supplicatum, permittimus libere et consentimus quod villam Vczeschcow nominatam in nostro situata(m) ducatu a Cunado dicto de Rogow libere possint redimere in hijs scriptis, gaudeantque privilegijs quibus ipse gaudere poterat suis temporibus et suorum predecessorum. Nos autem promittimus in remedium anime nostre et nostrorum ipsas promovere et gracias ampliare cum omni libertate pro vestro commodo et honore. Datum Cozle proxima feria Sexta post octavas Petri et Pauli apostolorum, Anno domini M°. C°. C°. C°. xxxnono. In cuius rei evidenciam Sigillum nostrum presentibus est annexum.

Das Siegel fehlt.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów